[Officium]
S. Gallæ Viduæ

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C7a

[Rule]
vide C7a;
9 lectiones

[Oratio]
Omnípotens et miséricors Deus, qui beátam Gallam exímia in páuperes dilectiónis virtúte decorasti: ejus méritis et précibus concéde; ut caritátis ópera exercentes, misericórdiam tuam consequi mereámur. 
$Per Dominum

[Lectio4]
Ex libro quarto Dialogórum sancti Gregórii Papæ _ Cothorum tempóribus, Galla hujus urbis nobilissima puélla, Symmachi consulis ac patritii fília, intra adolescentiæ témpora maríto trádita, in uníus anni spatio ejus est morte viduáta. Quam dum fervente mundi copia ad iterandum thalamum et opes et ætas vocarent, elégit magis spiritualibus miptiis copulari Deo, in quibus a luctu incipitur, sed ad gaudia ætérna pervenitur, quam carnálibus miptiis subjici, quæ a lætítia semper incipiunt, et ad finem cum luctu tendunt.

[Lectio5]
Mox ergo ut ejus marítus defúnctus est, abjécto sæculári hábitu, ad omnipoténtis Dei servitium sese apud beáti Petri Apóstoli ecclésiam monastério trádidit; ibíque multis annis simplicitati cordis atque oratióni dédita, larga indigéntibus ópera eleemosynarum impéndit. Cumque omnípotens Deus perennem jam mercédem reddere ejus labóribus decrevísset, cancri tilcere in mamílla percússa est. Noctúrno autemtempore ante lectum ejus duo candelabra lucere consueverant, quia vidélicet amíca lucis, non solum spirituales, sed étiam corporales ténebras ódio habébat. Quæ dum nocte quadam ex hac eádem jaceret infirmitáte fatigata, vidit beátum Petrum Apostolum inter titraque candelabra ante suum lectum consistentem; nec perterrita tímuit, sed ex am6re sumens audaciam exsultávit, eíque dixit: Quid est Dómine mi, dimíssa sunt mihi peccáta mea? Cui ille, benignissimi ut est vultus, inclináto cápite, annuit, dicens: Dimíssa, veni.

[Lectio6]
Sed quia quamdam sanctimonialem féminam in eódem monastério præ céteris diligébat, íllico Galla subjunxit: Rogo ut soror Benedícta mecum véniat Cui ille respóndit: Non, sed illa talis v£niat tecum; hæc vero, quam petis, die erit trigésimo secutura. His ítaque expletis, vísio Apóstoli assistentis et colloquentis ei abláta est. At illa protinus cunctæ congregatiónis accivit matrem, eíque quid víderit, quidve audierit, indicávit. Tértio autem die cum ea, quæ jussa fúerat, soróre defuncta est; illa vero, quam ipsa poposcerat, die est trigésimo subsecúta. Quodfactum nuncusque in eódem monastério manetmemorabile, sicque hoc a præcedentibus matribus traditum narrare illic solent subtíliter juniores, quæ nunc sunt sanctimoniáles vírgines, ac si illo in témpore huic tamgrandi miráculo et ipsæ affuissent.

[Lectio]
@Commune/C7a:Lectio in 2 loco

[Secreta]
Obláti sacrifici, Dómine, virtúte placátus, delícta nostra propítius absólve: qui per Apóstolum tuum Petrum beátæ Gallæ peccáta esse dimíssa, tua miseratióne, significáre voluísti.
$Per Dominum

[Postcommunio]
Cælestis Agni pasti deliciis, quæsumus, Dómine Deus noster: ut, terrénis cupiditátibus expedíti, intercedénte beáta Galla, a d vitam júgiter proficiámus ætérnam.
$Per Dominum
